previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



DE IRA AVT ODIO

Ira quoque et odium in pectoribus humanis magnos fluctus excitant, procursu celerior illa, nocendi cupidine hoc pertinacius, uterque consternationis plenus affectus ac numquam sine tormento sui uiolentus, quia dolorem, cum inferre uult, patitur, amara sollicitudine ne non contingat ultio anxius. sed proprietatis eorum certissimae sunt imagines, quas di ipsi in claris personis aut dicto aliquo aut facto uehementiore conspici uoluerunt.


Cum aduersus Hasdrubalem Liuius Salinator bellum gesturus urbe egrederetur, monente Fabio Maximo ne ante descenderet in aciem quam hostium uires animumque cognosset, primam occasionem pugnandi non omissurum se respondit interrogatusque ab eodem quid ita tam festinanter manum conserere uellet, 'ut quam celerrime' inquit 'aut gloriam ex hostibus uictis aut ex ciuibus prostratis gaudium capiam'. ira tunc et uirtus sermonem eius inter se diuiserunt, illa iniustae damnationis memor, haec triumphi gloriae intenta. sed nescio an eiusdem fuerit hoc dicere et sic uincere.


Ardentis spiritus uirum et bellicis operibus adsuetum huc iracundiae stimuli egerunt: C. autem Figulum mansuetissimum, pacato iuris ciuilis studio celeberrimum, prudentiae moderationisque inmemorem reddiderunt: consulatus enim repulsae dolore accensus, eo quidem magis, quod illum bis patri suo datum meminerat, cum ad eum postero comitiorum die multi consulendi causa uenissent, omnes dimisit, praefatus 'an nos consulere scitis, consulem facere nescitis?' dictum grauiter et merito, sed tamen aliquanto melius non dictum: nam quis populo Romano irasci sapienter potest?


Itaque ne illi quidem probandi, quamuis factum eorum nobilitatis splendore protectum sit, qui, quod Cn. Flauius humillimae quondam sortis praeturam adeptus erat, offensi anulos aureos sibimet ipsis et phaleras equis suis detractas abiecerunt, doloris inpotentiam tantum non luctu professo testati.


Talis irae motus aut singulorum aut paucorum aduersus populum uniuersum: multitudinis erga principes ac duces eius modi. Manlio Torquato amplissimam et gloriosissimam ex Latinis et Campanis uictoriam in urbem referenti, cum seniores omnes laetitia ouantes occurrerent, iuniorum nemo obuiam processit, quod filium adulescentem fortissime aduersus imperium suum proeliatum securi percusserat. miserti sunt aequalis nimis aspere puniti: nec factum eorum defendo, sed irae uim indico, quae unius ciuitatis et aetates et adfectus diuidere ualuit.


Eademque tantum potuit, ut uniuersum populi Romani equitatum a Fabio consule ad hostium copias persequendas missum, cum et tuto et facile eas liceret delere, legis agrariae ab eo impeditae memorem inmobilem retineret. illa uero etiam Appio duci, cuius pater, dum pro senatus amplitudine nititur, commoda plebis acerrime inpugnauerat, infensum exercitum faciendo uoluntaria fuga terga hosti, ne triumphum imperatori quaereret, dare coegit. quotiens uictoriae uictrix! congratulationem eius in Torquato spernendam, in Fabio pulcherrimam partem omittendam, in Appio totam fugae postponendam reddidit.


Age, quam uiolenter se in pectore uniuersi populi Romani gessit eodem tempore, quo suffragiis eius dedicatio aedis Mercurii M. Plaetorio primi pili centurioni data est praeteritis consulibus, Appio, quod obstitisset quo minus aeri alieno suo succurreretur, Seruilio, quod susceptam causam suam languido patrocinio protexisset. negas efficacem esse iram, cuius hortatu miles summo imperio praelatus est?


Quae quidem non proculcauit tantum imperia, sed etiam gessit inpotenter: nam Q. Metellus, cum utramque Hispaniam consul prius, deinde pro consule paene totam subegisset, postquam cognouit Q. Pompeium consulem inimicum suum successorem sibi mitti, omnes, qui modo militiam suam uoluerunt finiri, dimisit, commeatus petentibus neque causis excussis neque constituto tempore dedit, horrea custodibus remotis opportuna rapinae praebuit, arcus sagittasque Cretensium frangi atque in amnem abici iussit, elephantis cibaria dari uetuit. quibus factis ut cupiditati suae indulsit, ita magnifice gestarum rerum gloriam corrupit meritumque honorem triumphi hostium quam irae fortior uictor amisit.


Quid Sulla, dum huic uitio obtemperat, nonne multo alieno sanguine profuso ad ultimum et suum erogauit? Puteolis enim ardens indignatione, quod Granius princeps eius coloniae pecuniam a decurionibus ad refectionem Capitolii promissam cunctantius daret, animi concitatione nimia atque immoderato uocis impetu conuulso pectore spiritum cruore ac minis mixtum euomuit, nec senio iam prolapsus, utpote sexagesimum ingrediens annum, sed alita miseriis rei publicae inpotentia furens. igitur in dubio est Sullane prior an iracundia sullae sit extincta.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (10 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: